- QUARTARII Aurei
- QUARTARII Aureiapud Ael. Lamprid. in Alexandro Severo, c. 39. Tunc etiam, quum ad tertiam partem auri vectigal decidisset. tremisses, (formati sunt) dicente Alexandrô, etiam quartarios futuros, quod minus non posset: dicti sunt, quod quartam aurei solidi partem appenderent. Graeci τεταρτηροὺς dixêre. Memorat enim Zonaras, Nicephorum Phocam cupiditate et avaritiâ impulsum cum prius aureus nummus sextam unclae auri partem penderet τεταρτηρὸν formari iussisse, pondere longe leviore: et exactiones quidem graviore illô et iusti ponderis solidô celebrari, impensas vero et largitiones istô quartariô tunc primum a se inventô et editô. Quod et Cedrenus tradit, Ἠλάττωσε δὲ καὶ τὸ νόμισμα, τὸ λεγόμενον τεταρτηρὸν ἐπινοήσας. Ubi τεταρτηρὸς ad verbum quadratarius est: nam τετάρτηρ Graecis est quarta pars seu quadrans; τετάρτας siquidem dixerunt, quos quadrantes Latini etc. Verum in tantum fuisse solidi pondus mutilatum sub Nicephoro, ut ad quartam eius duntaxat ponderis partem, quod olim habuisset, contraheretur, vix verosimile. Forsan τεταρτηρὸν ille vocavit, quod ei quarta pars legitimi ponderis abesset. Salmas. Not. ad Lamprid. d. l. Vide quoque infra Tetarteron.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.